Latin
Book 3, Chapter 8
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.8.3
Unproofread scanNot analysed yet
sed tamen hoc, quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat uirtus dei et sapientia. pro diuersitate enim personarum erat diuersitas sensuum, et quod expers sani intellectus et incapax ueri boni diffidentia insipiens denegauerat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.