Latin
Book 3, Chapter 9
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentilibus stultitia aut Iudaeis scandalum erit: numquam tu a Iudaeis atque gentilibus aut cum Petro crucifigeris aut cum Iacobo lapidaberis aut cum Paulo capite plecteris, non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. timere non potes, ne persecutione sua illi te laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.