Latin
Book 4, Chapter 11
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
sicut sunt uincula coherctionis, ita sunt uincula caritatis secundum illud quod ait dominus: attraxi eos in uinculis caritatis, uere enim magnae sunt haec uincula et effabilis caritatis, quibus qui alligantur, gaudent catenis suis. uis scire hoc uerum esse ? audi apostolum gaudentem et exultantem uinculis suis, cum ait: obsecro ergo uos ego uinctus in domino, et illud: obsecro te, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu. uide quantum gaudebat uinculorum suorum merito, quorum etiam alios prouocabat exemplo. non dubium est autem, in quibus unus est domini amor, unum esse dominicae uinculationis affectum secundum illud: multitudinis autem credentium erat cor et anima una.