Latin
Book 4, Chapter 12
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Iesum enim Hebraice saluatorem interpretari nemini dubium est, sicut angelus sanctae Mariae uirgini protestatur dicens: at uocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ac ne forte eum hoc modo saluatorem diceres praedicatum quo de aliis dictum est: et suscitauit eis dominus saluatorem Othonihel filium Cenez, et iterum: et suscitauit eis saluatorem Aoth, filium Gera, adiecit: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.