Latin
Book 4, Chapter 13
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tu es ergo inquit deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quos magis hoc putas dicere, quibus hoc magis aestimas conuenire, Iudaeis, anne gentilibus? si Iudaeis, Iudaei utique Christum non cognouerunt secundum illud: Israhel autem me non cognouit, et populus! meus me non intellexit, et illud: et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit: in propria uenit, et sui eum non receperunt.