Latin
Book 4, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
illum uere praedicat credere, illum plenuc diuina asserit caritate, qui Iesum filium dei credit filium autem dei uerbum dei esse testatur, ac per hoc unum atque idem: penitus uult intellegi unigenitum uerbum dei et Iesum christum filium dei. uis autem plenius scire, quamuis Christus secundum carnem uere ex homine homo natus sit, tamen propter ineffe: bilem sacramenti unitatem, qua unitus cum deo homo est: nullam penitus inter Christum et uerbum esse distantiam?