Latin
Book 4, Chapter 6
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.6.5
Unproofread scanNot analysed yet
uerbum utique patris semper in caelo fuit. et quomodo ille filium hominis semper in caelo fuisse memorauit? intellege ergo quod eum filium 1 hominis esse docuit, qui semper dei filius fuit, cum utique \\eum, qui filius hominis nuper extitit, in caelo semper fuisse confirmet. huc accedit maius aliud, quod eundem filium hominis, id est uerbum dei, quod descendisse de caelo dixit, etiam tunc, cum in terra loquitur, in caelo esse testatur. nemo enim inquit ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, J filius hominis qui est in caelo.