Latin
Book 4, Chapter 9
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 4.9.6
Unproofread scanNot analysed yet
non utique. intellegis ergo quod omnia haec de Alio dei dicta sunt. nam cum et uidendum in terris deum propheta dixerit et alius praeter filium non sit uisus in terris, CD de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo dictum postea res probauit. cum enim uidendum utique deum dixerit, non de alio hoc uere dicere potuit quam qui uere I postea uisus fuit. sed de hoc satis hactenus. nunc ad alia transeamus. labor, inquit Esaias propheta, labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, et tui erunt serui: post te ambulabunt, uincti manicis: et te a. dorabunt, teque deprecabuntur: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quam bene sibi diuina semper scripta conueniunt.