Latin
Book 5, Chapter 12
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
et idcirco de patre expresse dixit relinquet homo patrem suum, de matre autem non dixit suam, sed tantummodo matrem posuit, quia non tam ipsius erat mater quam uniuersorum credentium, id est omnium nostrum. et adiunctus est uxori suae, quia, sicut uir et mulier unum corpus sunt, ita maiestas diuinitatis et caro hominis uniuntur, et facti sunt duo, id est deus atque anima, in carne una, quia, sicut caro illa habitatorem habuit in se deum, ita animam quoque in se cohabitantem deo.