# De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.15.1

Cassian, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, Book 5, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.15.1

Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis, in aduentu temporum demonstraberis. deus de man (sine illud: deus ab austro) ueniet. dauid quoque: deus manifeste ueniet, et iterum: qui sedes super Cherubin , appare. alii aduentum eius quem mundo praestitit annuntiabant, alii postulabant.

---

Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa003/stoa0076c.stoa003.opp-lat1.xml.
