Latin
Book 5, Chapter 2
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
ergo uides Pelagianum te uirus uomere, Pelagiano te spiritu sibilare. unde conuenit ut de te non tam iudicandum quam iudicatum esse uideatur, quia, cum eiusdem erroris sis, necesse est eiusdem quoque etiam damnationis esse credaris: ut non dicam interim illud, quod imperiali statuae deum comparans in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium ipsum, qui paene omnes impietate uicerit, hac amentia uicisse uidearis.