# De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.3.1

Cassian, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, Book 5, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.3.1

Ais ergo Christum theodochon imaginem appellandum id est non propter se eum, quia sit deus, sed quia deum in se susceperit honorandum. hoc modo ergo nihil inter eum et omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris, quia omnes utique sancti homines deum in se habuerunt, siquidem et in patriarchis deum fuisse et in prophetis deum locutum non ignoramus.

---

Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa003/stoa0076c.stoa003.opp-lat1.xml.
