Latin
Book 5, Chapter 3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
omnes denique non dico apostolos, martyres, sed omnes quoque sanctos dei et seruos dei habere in se spiritum dei credimus secundum illud: uos enim estis templum dei uiui, sicut dixit deus: quia inhabitabo in eis, et iterum: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? et per hoc omnes hi theodochi sunt, ac sic hoc modo cunctos admodum Christo similes et deo pares dicis.