Latin
Book 5, Chapter 4
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quin immo hoc inter illum interest et sanctos omnes, quod inter habitaculum et habitatorem, quod utique ut habitetur non habitaculi est, sed habitatoris, in cuius scilicet arbitrio est et aedificatio habitaculi et usus, id est, uel ut, cum uelit, habitaculum ipsum facere, uel ut, cum fecerit, dignetur habitare. -an experimentum quaeritis, inquit apostolus, eius qui M in me loquitur Christi? et alibi: nescitis quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis? et iterum: in interiorem, inquit, hominem habitare Christum per fidem in cordibus uestris.