Latin
Book 5, Chapter 6
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.6.4
Unproofread scanNot analysed yet
deinde addidit uerbum uitae et uitam manifestam, hoc se uidisse, hoc adnuntiare, hoc protestari, simul scilicet et exsequens officium fidei et ingerens terrorem incredulitati, ut, cum ille utique protestaretur se praedicare, sibi imputaret periculum suum qui noluisset audire, annuntiamus, inquit, uobis uitam aeternam, quae erat apud patrem, et apparuit nobis: hoc, quod apud patrem semper fuit, hominibus apparuisse, hoc, quod in principio semper fuit, ab hominibus uisum esse, hoc, quod uerbum uitae sine exordio erat, palpatum humanis manibus esse docuit.