Latin
Book 5, Chapter 6
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat, palpabatur, et ideo idem Iesus heri et hodie, id est idem ante exordium mundi qui in carne, idem in praeterito qui in praesenti, idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia, et hoc totum dominus Iesus Christus. \t