# De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.7.5

Cassian, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, Book 5, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/5.7.5

et quid tamen adhuc additur? I ut sit, inquit, in omnibus ipse primatum tenens, quia ! in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans ' per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terra sunt. numquid indiget primatu uniuersorum creator omnium, aut primatu eorum quae a se facta sunt ipse I qui fecit? aut numquid dici de uerbo potest, quod in eo, qui sit primogenitus ex mortuis, conplacuerit omnem plenitudinem habitare, qui utique unigenitus filius dei-, uerbum dei ante uniuersarum rerum exordia, patrem inuisibilem in se habens I ita prius omnem plenitudinem in se habuit, ut esset ipse * omnium plenitudo?

---

Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa003/stoa0076c.stoa003.opp-lat1.xml.
