Latin
Book 5, Chapter 7
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
et quid postremo? omnia, inquit, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis I sunt siue quae in terris. manifestauit utique apertissime. de quo diceret, quem primogenitum ex mortuis nominasset. ,numquid enim per uerbi aut spiritus sanguinem reconciliata, ac pacificata sunt omnia? non utique. neque enim in naturam -1 cadere inpassibilem res ulla potuit passionis aut fundi sanguis ualuit nisi hominis aut mori alter quam homo: et tamen idem, qui in sequentibus mortuus dicitur, idem superius imago dei inuisibilis praedicatur. quomodo ergo hoc? scilicet quia id omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua uideretur in Christo esse diuisio et unitus in filio hominis filius dei inciperet per erraticas interpretationes duas habere personas, ac per prauas atque impias opiniones, qui esset scilicet in se unus, duplex fieret in nobis.