Latin
Book 5, Chapter 8
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem quamuis apostoli dictum sit, tamen doctrina domini est. idem enim hoc in apostolo ad Christianos, qui consimile illud in euangelio ad Iudaeos per se locutus est dicens: nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo. neque enim ego a me ipso ueni, sed ille me misit, et deum utique se et hominem indicans: hominem in hoc quod hominem esse se praedicat, deum in hoc quod se missum esse confirmat.