Latin
Book 5, Chapter 8
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 5.8.4
Unproofread scanNot analysed yet
quae quidem ipse dominus Iesus Christus, cum de Abraham diceret, diuersitate sermonis ostendit dicens: I priusquam Abraham fieret, ego sum. de Abraham dixit priusquam fieret, de se autem ego sum, scilicet quia fieri I temporalitatis est, esse aeternitatis. et ideo illud factum humanae tribuit breuitati, illud autem 'sum' naturae suae. et haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hon? nis ac dei in illo, qui semper fuerat, iam se fuisse dicebat.