Latin
Book 6, Chapter 10
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
christum non credere, eum ipsum in cuius dei templo sint deum negare. et post haec omnia —o insania, o furor —doctorem te et episcopum putas, cum eum ipsum utique —o infelix caecitas -eum ipsum, inquam, deum deneges, cuius te esse asseras sacerdotem. sed efferimur prae dolore. quid i ergo inquit symbolus uel quid tu in symbolo ipse dixisti? l dominum utique Iesum Christum, deum uerum ex deo uero, r homousion patri, per quem et saecula creata sunt et omnia facta, hunc eundem propter nos uenisse et natum esse ex r Maria uirgine.