Latin
Book 6, Chapter 10
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.10.6
Unproofread scanNot analysed yet
ubi erant tunc haec aurium tuarum uulnera, ubi haer auditus tui plaga? cur non contradixisti et reclamasti? sed uidelicet pro arbitrio ac libidine tua, cum uis, discipulus es ecclesiae, cum uis, hostis: cum uis, catholicus, cum uis, apostata. dignus nimirum auctor, qui, in quamlibet partem te contuleris, ecclesias post te trahas, cuius uoluntas lex uitae nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes, ut, quia tu esse nolis quod omnes sint, omnes sint quod tu uelis: ! praeclara uidelicet auctoritas, ut, quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit.