Latin
Book 6, Chapter 14
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
sicut et tu, etiamsi hodie in caelo dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, uerum deum diceres, tamen nisi semper deum diceres non uere confitereris. sed uidelicet non uis mutare in aliquo aut uariare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie deum non esse contendis. o noua ac singularis impietas. quem cum haereticis hominem esse asseris, deum nec cum haereticis conSteris. j