Latin
Book 6, Chapter 16
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.16.4
Unproofread scanNot analysed yet
ergo cum et adorandus sit utique dei filius qui ex patre natus, et adorandus qui per spiritum sanctum ex Maria procreatus, duos ergo et honorabiles tibi et uenerabiles facis, quos in tantum a se diuidis, ut peculiariter suo quemque honore uenereris. ac per hoc intellegis quod negando ac separando a se filium dei totum, quantum in te est, sacramentum diuinitatis euertis. dum enim quartam in trinitate personam conaris inserere, uides te totam trinitatem penitus denegasse.