Latin
Book 6, Chapter 20
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.20.3
Unproofread scanNot analysed yet
alioquin si, ut ipse ais, post haec in eum, ut in unum prophetarum atque sanctorum, diuinitas uenit, ergo et in illis, in quibus habitare dignatus est, uerbum caro factum est, ergo et per unumquemque illorum exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, ac per hoc nihil nouum nec praecipuum in Christo factum est, nihil singulare, nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit nec natiuitas nec mors.