Latin
Book 6, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
et quid tandem, si sic apud te agerem, quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud: non ita te imbutum, non ita institutum esse: aliud tibi a parentibus, aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum: non hoc te in conuenticulo illo paterni dogmatis nec in ecclesia uestrae professionis audisse: aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati symboli continere: in 00 te baptizatum, in eo renatum esse? hoc te tenere quod accepisses et in eo te uiuere diceres, in quo regeneratum esse didicisses? ? nonne, quaeso, dicens haec fortissimo te etiam contra aeri-, tatem scuto uti arbitrareris?