Latin
Book 6, Chapter 8
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 6.8.3
Unproofread scanNot analysed yet
bene autem apostolns factum inquiens ex muliere factum pro nato posuit diuini eloquii consuetudine, quo factus pro nato ponitur secundum illud: pro patribus tuis facti sunt tibi filii, uel illud: priusquam Abraham fieret, ego sum: in quo scilicet euidenter dixisse noscitur 'priusquam Abraham nasceretur, ego sum, facti nomine rem natiuitatis ostendens, quia efficientiam facti habet, quidquid non indiget iam ut fiat. qui propter nos ergo inquit uenit et natus est ex Maria uirgine. si homo solitarius ex Maria natus est, cur uenisse dicatur? neque enim uenit nisi qui habet id ipsum in essentia ut uenire possit.