Latin
Book 7, Chapter 10
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum (genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: ,hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? 'sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat, qui uenisse eum palam confitebantur?