# De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.10.1

Cassian, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, Book 7, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/7.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/7.10.1

Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum ( genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: , hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? ' sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat, qui uenisse eum palam confitebantur?

---

Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa003/stoa0076c.stoa003.opp-lat1.xml.
