Latin
Book 7, Chapter 14
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
uides ergo peruersitatis ac nequitiae tuae studio in quod te impietatis praeruptum ieceris, ut, quod nemo adhuc a saeculis nisi insanus fortasse dixit, dum filium dei matrem non habuisse dicis, etiam patrem ipsius denegares. et hoc tamen nescio impietate maiore an ineptia, quia quid stultius, quid ineptius quam filii nomen ponere et patris nomen uelle reticere? sed dicis: non reticeo nec nego. et quis ergo te furor conpulit testimonium illud ponere, ubi, dum matrem eum non habuisse dicis, etiam patrem eius negasse uidearis?