Latin
Book 7, Chapter 17
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua: et spiritum de diuina natura separauit, qui humanitatem eius creauit. ait enim quia, quod ex Maria natum est, de spiritu sancto est. qui et iustitia repleuit quod creatum est. ait enim: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. item qui eum fecit et daemoniis metuendum. ego enim, ait, in spiritu dei eicio daemones. qui et carnem eius fecit templum: uidi enim spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. item qui ei donauit eleuationem in caelum. ait enim: dans mandatum apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est. hunc denique qui tantam gloriam Christo donauit . . . . . .