Latin
Book 7, Chapter 18
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.18.3
Unproofread scanNot analysed yet
quam longe ergo ab eo est ut adimpletione iustitiae indiguerit qui iustitia uniuersa conpleuit, et ut maiestas eius usam non habuerit cuius etiam nomen cuncta iustificet. uides ergo uel quam inepta blasphemia tua uel quam insana sit, quia id auferre domino deo nostro niteris, quod ita ab eo in omnes credentes large semper effunditur, ut numquam in ipso tamen iugi largitate minuatur.