Latin
Book 7, Chapter 19
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.19.4
Unproofread scanNot analysed yet
tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.) ,dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit, filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.