Latin
Book 7, Chapter 22
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.22.1
Unproofread scanNot analysed yet
Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis quod eleuationem domino in caelum spiritus condonarit, ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam inbecillum ac tam egenum dominum legum Christum fuisse credis, quod, nisi eum spiritus eleuasset in caelum, adhuc hodie forsitan futurum aestimares in terra. ad probationem autem dicti etiam testimonium sacrum adhibens ait, inquis, enim: dans mandata apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est.