Latin
Book 7, Chapter 25
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.25.8
Unproofread scanNot analysed yet
natum certe ex uirgine deum praedicat, matrem Mariam dei nominat. et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis uox tua qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis uocatur, humanitas est quod natum est, non deus. ecce eximius fidei magister et hominem dicit eam esse quae genuit et deum docet esse qui natus est, et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.