Latin
Book 7, Chapter 29
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.29.2
Unproofread scanNot analysed yet
haec ergo, inquit, intentio est et character sanctae scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eadem saluatoris significationem, quod et semper deus fuit et. est filius, uerbum et lumen et sapientia patris, et quod postea propter nos carnem sumpsit ei Maria uirgine theotoco et homo factus est. item post alia: multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Hieremias uero ab utero sanctificatus est et Iohannes, cum esset in utero, exultauit in gaudio uoce Mariae theotoci.