Latin
Book 7, Chapter 30
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.30.4
Unproofread scanNot analysed yet
tu ergo emendator priorum antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.