Latin
Book 7, Chapter 31
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.31.3
Unproofread scanNot analysed yet
unde obsecro ac deprecor omnes uos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti et per affectum patriae ciues mei et per unitatem fidei fratres estis, ut separetis uos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei populum sicut cibum pa. nis. ne tetigeritis neque gustaueritis quicquam illius, quia sunt omnia in interitum. exite de medio eius ac separamini, et inmundum ne tetigeritis.