Latin
Book 7, Chapter 31
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.31.5
Unproofread scanNot analysed yet
illius scripta legite, illius informationem tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. quod etsi adsequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire contendit.