Latin
Book 7, Chapter 4
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
suum, quia uos affigitis mer si ideo uatus ex uirgme dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit qui nascebatur, quomodo deus sanguinem habuisse credatur? et tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: regite ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. postremo quomodo auctor uitae priuatus ulta existimabitur? et tamen Petrus auctorem, inquit, uitae interfecistis. nemo in terris situs esse in caelo potest. et quomodo dominus ipse dicit: filius hominis qui est in caelo? si denique ideo natum ex uirgine deum non putas, quia homousios parienti debet esse' natiuitas, quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis?