Latin
7.5.2 to 7.5.3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.5.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
cum enim sint miri ingenii animantia et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. quod maius exemplum adhibendum aut assumendum putas? ex inanimis animalia, ex insensibilibus sensibilia nascuntur. qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? sonum denique ipsum, quo inter se quasi loquuntur, quis dedit? concmnitatem 'pedum, ingenium orium elegantiamque pinnarum quis finxit atque composuit? ingenium, iram, prouisionem, motum, placiditatem, concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem, dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum Humano genere communia, cuius doctrina aut cuius munere, quo imbuente atque instituente sumpserunt? numquid hoc a paterno semine indeptae sunt aut in genitali utero atque in materna carne didicerunt?