Latin
Book 7, Chapter 7
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
et tamen, si apostolicie testi- I montis uti placebat, cur uno eius contentus cuncta siluisti et, hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aut illud: sapientiam loquimur inter perfectos, et post alia: quam nemo, inquit, prin. cipum saeculi huius cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, uel illud: quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et: UDUS dominus Iesus Christus, per quem omnia?