Latin
Book 7, Chapter 8
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 7.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen ne dominum Iesum quasi unum de plebe redderes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut sancto homini, non diuinitatem ut uero homini ae uero deo. quid enim dicis? formauit deus dominicam incarnationem: theodochon formam honoremus cum deo sicut unam formam deitatis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. superius imaginem dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem dicis: illum statuam et hunc statuam.