Latin
Book pr
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum pr.5
Unproofread scanNot analysed yet
facile enim cuiuslibet iussioni ex abundantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile, qui etiam id in uoto habet quod in uiribus non habet. tua ergo haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est. ora et obsecra, ne imperitia mea periclitetur electio tua. ,et opinioni tantae nobis non respondentibus, etiamsi ego per oboedientiae ueniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam iudicii male imperasse uidearis.