# Institutiones 1.4.1

Cassian, Institutiones, Book 1, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/institutiones/1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/institutiones/1.4.1

Colobiis quoque lineis induti, quae uix ad cubitorum ! ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera Mundi huius suggerat abs-j cisio manicarum et ab omni conuersatione terrena mortificatos eos uelaminis linei doceat indumentum audiantque per hoc apostolum cotidie sibi dicentem: mortificate membra uestra quae sunt super terram, illud quoque ipso habitu protestante: mortui enim estis, et uita uestra abscondita- i dita est cum Christo in deo, et: uiuo autem iam non ' ego, uiuit uero in me Christus, mihique hic mundus crucifixus est et ego mundo.

---

Cassian, John, Institutiones, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa002/stoa0076c.stoa002.opp-lat2.xml.
