Latin
Book 11, Chapter 10
Cassian, John, Institutiones 11.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
post tanta tamque incredibilia signa, post tam inmania documenta. uirtutum qualiter fuerit successibus suis elisus, audi scripturam narrantem: in diebus, inquit, illis aegrotauit Ezechias usque ad mortem, et orauit dominum: et exaudiuit eum, et dedit ei signum, illud scilicet quod legimus de solis datum esse reditu per Esaiam prophetam in quarto Regnorum libro. sed non, inquit, secundum beneficia, quae acceperat, retribuit ei, quia eleuatum e'st cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Hierusalem: humiliatusque est postea eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse, quam habitatores Hierusalem: et idcirco non uenit super eos ira domini in diebus Ezechiae.