Latin
Book 12, Chapter 17
Cassian, John, Institutiones 12.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo instruat auctor salutis nostrae, quid nos oporteat in singulis quibusque quae gerimus non modo sentire,I sed etiam confiteri. non possum ego, inquit, a me ipso facere quicquam. pater autem in me manens ipse facit opera. ille ei persona hominis adsumpti dicit nihil a semet ipso posse se facere, et nos cinis ac terra in his, quae ad nostram salutem pertinent, arbitramur nos adiutorio domini non egere? discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adiutoria sentientes, cotidie proclamare cum sanctis: inpulsus uersatus sum ut caderem: et dominus suscepit me. fortitudo mea, et laudatio mea dominus: et factus est mihi in salutem, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. si dicebam: motus est pes meus: misericordia tua domine adiuuaba. t me. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuae laetificauerunt animam meam.