Latin
Book 12, Chapter 17
Cassian, John, Institutiones 12.17.3
Unproofread scanNot analysed yet
conaecuti etiam discretionem, qua roborati possimus aduersarios nostros elidere, proclamemus ad deum: disciplina tua erexit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit. dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata uestigia mea. et quia taliter sum roboratus scientia tua atque uirtute, inferam confidenter ea quae sequuntur et dicam: persequar il. imicos meos, et conprehendam illos: et non conuertar donec deficiant. conteram illos, nec poterunt stare: cadent sub pedes meos.