Latin
Book 12, Chapter 25
Cassian, John, Institutiones 12.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur quam diximus carnalis superbia cum tepido ac male adrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad ueram Christi humilitatem descendere non permittens primum inoboedientem eum reddit et asperum, deinde mitem atque adfabilem esse non patitur, aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit nec secundum dei ac saluatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique concedit, et cum renuntiatio nihil aliud si nisi mortificationis et crucis indicium nec ualeat aliis in choari uel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus huius mundi spiritaliter nouerit interemptum, etiam corporaliter cotidie credat esse moriturum, e contrario facit eum uitam sperare longaeuam, infirmitates proponit ei ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem si nudus effectus alienis et non propriis facultatibus coeper ? ? sustentari, persuadet etiam multo esse melius uictum indux mentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari secundum illud scilicet, quod quemadmodum dictum sit hebitudine ac tepore cordis obtunsi ne intellegere quidem aliquando poterunt: beatius est magis dare quam ac cipere. i