Latin
Book 12, Chapter 27
Cassian, John, Institutiones 12.27.6
Unproofread scanNot analysed yet
in illa namque sermo non oportunus, risus leuis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio: in ista uero ira plenum ui ? ? lentumque silentium et quod ob hoc tantum concipitur, ut ad uersus fratrem rancor taciturnitate seruatus protelari diut us possit, non ut ex eo uirtus humilitatis ac patientiae praebeatur. et cum ipse tumore possessus facile cunctis tristitias inferat atque ad satisfactionem laesi fratris semet ipsum submittere dedignetur, etiam ab illo sibimet oblatam respuit atque contemnit et non solum nulla fratris satisfactione conpungitur neque mollitur, uerum etiam cur ab eo sit in humilitate praeuentus grauius indignatur, fitque ei salutaris humilitas ae satisfactio, quae finem diabolicis intentionibus solet inferre, causa uehementioris incendii. -